HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXIII: Quomodo liberatus est Petrus de manu Herodis

#Act. XII

Cum autem in crastino producturus eum esset Herodes populo, ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus, quae adhuc Romae esse dicuntur, et custodes jacentes ante ostium, custodiebant carcerem. Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, et miraculose factum est ut solus Petrus videret lumen, percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter. Et statim ceciderunt catenae duae de manibus ejus. Et dixit Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligis tuis. Deposuerat enim cingulum propter molestiam carceris, ut tunica circa pede demissa temperaret frigus noctis. In quo datum est exemplum sanctis viris, quod in angustiis licet aliquid relaxare de rigore ordinis. Legimus enim apostolos, et prophetas duris cingulis usos, propter afflictionem carnis, et Petrum ad tempus deposuisse cingulum pro molestia carceris. Et fecit Petrus juxta mandatum angeli, et addidit angelus: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens, sequebatur eum, et nesciebat, quia verum est, quod fiebat per angelum, id est non putabat hoc in rei veritate fieri, sed imaginaria visione ostendi. Unde sequitur: Existimabat visum videre, et hoc sibi ostensum imaginaria visione. Transeuntes autem primam custodiam, id est custodes carceris custodiae deputatos, et secundam, id est duos quaterniones. Vel primam custodiam, id est primum quaternionem cum suis, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae putatur fuisse in atrio carceris. Carcer enim habebat atrium et erat in exteriori parte civitatis, sive extra civitatem, et ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt in vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo, ut sciret se in rei veritate de carcere eductum, qui putabat sibi hoc imaginarie ostensum, Et tunc ad se reversus, id est ad mentem suam, quia fuerat in maximo stupore, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. Et considerans ubi esset, venit ad domum Mariae, matris Joannis, qui cognominabatur Marcus, non evangelista, ubi erant multi congregati causa orationis, ut orarent pro Petro. Et cum pulsaret Petrus ad januam, egressa est puella ad videndum nomine Rhode. Et ut cognovit vocem Petri prae gaudio, non aperuit januam, sed recurrens nuntiavit, Petrum stare ad januam. Et dixerunt illam insanire, scientes Petrum incarceratum esse. Illa autem affirmabat, rem se sic habere. Alii autem ex eis dicebant: Angelus Petri est. Super quem locum dicit Hieronymus. Tantam dignitatem esse animarum, ut unaquaeque ab ortu nativitatis suae habeat angelum sibi in custodiam deputatum. Petrus autem perseveranter pulsabat. Et cum aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. Et innuit eis manu, ut tacerent, ut sub silentio miraculum viderent, vel audirent. Vel forte ideo, ne clamore gaudentium adventus ejus in civitatem propalaretur. Et narravit, quomodo eduxit eum Dominus de carcere, et ait: Nuntiate hoc Jacobo, et fratribus, scilicet Jacobo Alphaei episcopo Hierosolymorum, quia alter jam fuerat decollatus ab Herode. Et egressus eadem illa nocte abiit in alium locum, timore Herodis et Judaeorum.